HISTORIA LIBRI III REGUM

CAPUT XXVI: De regina Saba

#III Reg. X, et I Paral. IX#Joan. V

Ad horum incredibilem opinionem regina Saba excitata, venit tentare eum in aenigmatibus. Et ingressa est Jerusalem cum comitatu multo, et divitiis inaestimabilibus. Est autem Saba quandoque nomen regionis, sed hic est civitas regalis Aethiopiae; hujus nominis significationes, apud Hebraeos distinguuntur per apices litterarum, SIN et SAMECH. Herodotus dicit, post Mineum, qui Memphim condidit, fuisse reges Aegypti dictos Pharaones, quod sonat regnantes. Quibus successit Nichaula regina Aegypti et Aethiopiae, quam putat Josephus venisse ad Salomonem. Quae ingressa ad eum locuta est universa quae habebat in corde suo. Nec fuit sermo, qui regem lateret, sed docuit eam in omnibus his quae proposuerat. Et admirans, non habebat ultra spiritum, dicens famam regis minorem esse veritate. Verumtamen tria prae caeteris admirabatur, domum Saltus, et supra templi fabricam, ordinem quoque et frequentiam ministrantium in templo; tertium vero ordinem, et distinctionem servientium regi in mensa. Nam et pincernae simili cultu et distincto ab aliis ornabantur, similiter et panum latores, et dapiferi, ut in tanta multitudine ministrorum, nullus dubitaret quis cujus rei ministerio fungeretur. Dedit autem regina regi munera centum viginti talenta auri, et gemmas pretiosas, et aromata quanta, et qualia non fuerant visa in Jerusalem. Dicit etiam Josephus, eam dedisse regi radicem balsami, unde propagatae sunt in Engaddi vineae balsamitae. Cui etiam Salomon multa redonavit, nihilque fuit quod postulanti non praeberet. Quae regina gratis suscipiens ad propria remeavit. Tradunt quidam eam rescripsisse Salomoni, quod praesentialiter ei dicere timuit, se vidisse scilicet quoddam lignum in domo Saltus, in quo suspendendus erat quidam, pro cujus morte regnum Judaeorum periret, et certis indiciis illud regi indicavit. Quod timens Salomon in profundissimis terrae visceribus occultavit illud. Pro cujus virtute aqua mota sanavit aegrotos, quod tamen in libris suis negant se habere Hebraei. Sed quomodo circa tempora Christi in probatica piscina superenataverit incertum est, et creditur fuisse hoc lignum crucis Dominicae.